- HEGIRA
- HEGIRAArabum computation, ut Aera Hispanorum. Signisicat fugam: nam cum omnia prospere succederent Mahumedi, post quam ex Medinath Talnabi fugam cepislet, suum Arabes ab hac fuga calculum ordiuntur. Mahumedes completo C. A. 621. dedit legem, a quo tempore computantur anni Arabum, sub Honorii Papae primo, et Heraclii II. Beroald. l. 4. c. 4. Fugerat autem tum Meccham Pseudopropheta, ne poenas daret vaesanae doctrinae, quam tum disseminare coeperat: factum id die Ven. 16. Iulii. A. C. 622. Aerae Christianae. Petav. de doctr. temp. c. 50. et. l. 7. c. 12. Rat. temp. 2. P. l. 4. c. 15. Scalig. de Emend. Temp. Ricciolus Chr. ref. T. 1. l. 2. c. 24. Kristomannus, Mercator. Nempe, ut in multis Christianorum simia Muhamedes fuit, ita principium aerae suae eadem appellatione donavit, quâ Christiani a Diocletiano suam. Quemadmodum enim aera Diocletiani dicta est aera Martyrii, ita etiam Pseudoptophetae huius dicta est Hegria, h. e. διωγμὸς ὑπὲρ τῆς θρησκείας, Persecutio Religionis crgo, ut interpretatur Ioh. Hesronita post Geographiam Nubiensem c. 8. Numerant autem Mahummedici menses huius epochae, a phasi Novilunii ad phasin sequentis Novilunii; quod intervallum numquam 30. dies excedit, neque minus est 29. ita ut 4. menses alternatim consequentes 30. dierum sint et tres 29. sine ullo utrinque exceslu etc. De Veneris hinc die, non minori apud Muhammedanos veneratione coli solito, quam apud Hebraeos Sabbathum est, apud Christianos Dies Domimca, vide supra in voce Giuma et Hegira.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.